- CUBITUS et CUBITUM
- CUBITUS, et CUBITUMGraece πῆχυς, quod in sumendo cibo Veteres in eo cubabant, uti vidimus supra, ubi de Accumbendi ritu. Idem aegri faciebant, vel collocuturi cum amicis: Corn. Nepos in Attico, c. 21. Hos ut venisse vidit in cubitum nixus; vel potionem accepturi. Curtius, l. 3. c. 6. Quô visô Alexander le vatô corpore in cubitum --- accipit poculum, etiam qui repente a somnio erant excitati, in cubitum erigebantur, Homerus, Iliad. κ. v. 80. ὀρθωθεὶς δ᾿ ἄρ ἐπ᾿ ἀγκῶνος; Porto, qui gravi labore defuncti quiescebant. Hinc Hercules sic depingi solitus, Lucianus Lapithis κείσομαι ἐπ᾿ ἀγκῶνος, οἷον τὸν Η῾ρακλέα γράφουσι. Incumbam cubito, qualem Herculem depingunt. Quô eôdem modô fluviorum idola picta cernimus, ut inter alia videre est infra voce Tiberis etc. Inprimis verô celebris hic accumbentium situs, ut diximus. Unde apud Martialem Zoilus, in medio lecti loco positus, ut laxius recumberet, neque vestes disturbarentur, cubitô summovebat convivas, l. 3. Epigr. 82. v. 5.Iacet occupato galbinatus in lecto:Cubitisque trudit hinc et inde convivasEffultus ostrô, sericisque pulvinis.Eôdem per confertam multitudinem eluctantes turbam obviam repellimus, quod Graeci παραγκωνίτειν, ac ὠλεκρανίτειν dixêre ut infra videbimus voce Umbo, vide quoque infra voce, Regyrare it. Pharisaei, ubi de eorum cubitaliter lavandi ritu: ac Pila, ubi de illo Iusus genere, quô cubitos cubitis immiscebant. Inde genus mensurae, habens duas spithamas et 2. pedes: iuxta Aetium, qui hanc longitudinem ascribit chelidoniae aspidi, omnium nocentissimae, ut videre est apud Salmas. ad Solin. p. 442. Solino duo cubita, sunt quatuor pedes, c. 52. ubi de Monocerotis cornu. Aliis duo cubita tres tantum pedes sunt; cuiusmodi cubitus λιθικὸς et ξυλοτριςτικὸς dictus est, Heroni in Isagoge: eô enim ligna, quae setrâ secabantur, et lapides, mensuram accipiebant. Apud Scholiastem quoque Pindari, Isthmion 4. ubi de Hercule, Η῾ρόδωρος γοῦν εν Οἰδίποδί φησι τῶ ἄλλων περιττεύειν, ὥςτε τὸ ὅλον σῶμα πηχῶν εἶναι τεςςάρων καὶ ποδὸς, Herodorus in Oedipode ait, reliquos superâsse, utpote cuius totum corpus fuerit quatuor cubitorum et pedis: septem pedes faciunt 4. cubita et unus pes; quam proceritatem plerique Scriptores Herculi tribuunt. Unde septipedem hominem, pro maximo dicebant, quod mensura ista longissimi hominis esse crederetur. Atque inde Septipedes homines perpetuô epithetô dicuntur Sidonio Apollinari Burgundiones, quasi longissimi ac procerissimi. Porus vero Indorum Rex, quô post Troiana tempora, nemo procerior Philostratô habitus, quinque cubitos implevit, si curtio fides, l. 8. c. 14. ubi Freinshemium vide. At pluta de hoc mensurae genere, de Cubito vulgari, Babylonio seu Regio aliisque huc pertinentibus, apud Salmas. ubi supra. p. 42. et 1233. nec non infra aliquid, voce Nemesis. De cubitis vero fluviorum, h. e. ἐκτροπᾶις illorum seu curvaturis ibid. p. 622.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.